Preview Mode Links will not work in preview mode

Musaeolum


Aug 14, 2018

Liber Primus - Capitula 18-27

Index earum rerum quae in hac parte aguntur:

  • Capitulum 18: Confirmatio et Confutatio (Quarta pars orationis, confirmatio est "nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione." Quinta pars orationis, confutatio est "contrariorum locorum dissolutio." Utraque pars pendet a constitutione causae.) 
  • Capitulum 18-25: Constitutio (Constitutio est "prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta." Tria sunt genera constitutionum: coniecturale, legitimum, iuridiciale.)
  • Capitulum 26-27: Ratio (Ratio est "quae causam facit et continet defensionem," e.g. defensor: "Orestes non iniuria matrem suam occidit, quia illa patrem eius occiderat.") Firmamentum (Firmamentum est "quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis." e.g. accusator: "At Clytemnestram indamnatam poenas pendere non oportuit.") Iudicatio (Iudicatio est ipsa iudicii quaestio quae ex ratione et firmamento nascitur, e.g. "Rectumne fuit sine iudicio a filio Clytemnestram occidi?")

Quaedam de Rhetorica Ad Herennium generatim

Liber qui inscribitur Rhetorica ad Herennium primum in lucem editus est (quantum conici potest) initio primi saeculi a.C.n., fere eodem tempore quo Cicero librum suum cui index est De Inventione composuit. Cicero habitus est scriptor huius Rhetoricae ad Herennium per medium aevum, sed inde ab tempore renatarum artium opinio hominum doctorum fert ut Cicero nullo modo auctor huius libri esse possit. Sunt qui putent Cornificium quendam rhetorem scripsisse.

Controversiis de nomine auctoris relictis constat hunc librum primum esse Latine scriptum qui adhuc nobis integer restet et in quo ars rhetorica tractetur. (Alii sane libri antea Latine scripti sunt de hac arte rhetorica sed hi omnes perierunt.) Itaque multa et utilia et iucunda insunt quae possunt non modo nos docere de ipsa arte bene dicendi, sed etiam de eo genere sermonis quo magistri antiqui uti solebant docentes; nam et dispositione et argumento et stilo hic liber proxime accedit ad acroases hodiernas scholasticas (quas Anglice vocamus "lectures"). 

Totum opus divisum est in quattuor libros sive volumina. In hoc primo libro, auctor exponit officium oratoris, tria genera causarum, quinque facultates quibus omnis orator debeat uti in scribendo et dicendo, et sex partes uniuscuiusque orationis. Denique, quod inventio est quasi maxima facultas oratoris, auctor explicat quo pacto ea exerceatur in quaque parte orationis (praeter Conclusionem, quam tractandam differt in librum alterum).

Infra in hac pagina invenientur nexus ad varias editiones, inter quas est adumbratio cuiusdam novae editionis nuperrime a nobis confecta, in qua, ut speramus, omnia sunt paulo facilius disposita atque divisa ad legendum et intellegendum.


Editiones Utiles

1) Editio Totius Operis Loebensis: 

Editio Loebensis

Editio Loebensis


2) Editio Totius Operis In Usum Delphini (opus ipsum incipit circa paginam 300am)

Editio In Usum Delphini

Editio In Usum Delphini


3) Adumbratio Editionis Novae Primi Libri ab Conrado Factae, in Qua Omnia Sunt Paulo Facilius Disposita atque Divisa ad Legendum et Intellegendum:

Editio primi libri lectu facilior

Editio primi libri lectu facilior